- POMPTINA
- POMPTINATribus, cum Ponillia, in quas tum ii cives, qui agrum Pomptinum sortiti erant, tum alii novi cives, qui indies civitate Romanâ donabantur, coniecti sunt, reliquis Tribubus addita est A. C. 315. vigesimô sextô locô inter illas recensita. Dicta est ab agro praefato, de quo multa Livius, l. 6. c. 5. 6. Sext. Pomp. Festus Pontinam eam appellat, et ab urbe Pontia sic dictam scribit, quae in Volscis prope Terracinas fuit: Carolus tamen Sigonius apud Festum legit, Pomptinam Tribum, appellatam esse a Pometia Urbe. Meminit eius praeter Festum et Livium, Cicero l. 4. Ep. 15. ad Attic. Tribus habet Pomptinam, Velinam et Maeciam: et Caelius ad Ciceronem, l. 8. Ep. ad Fam. L. F. Pomp. Annalis ubi per Pomp tribum Pomptinam vult intelligi Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.